라틴어 문장 검색

omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:6)
CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 2:1)
Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:10)
etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:5)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION