라틴어 문장 검색

hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 620:1)
tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero quam ipsi erant Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 663:1)
supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 666:2)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 450:1)
octo elephanti capti, tres occisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:4)
multa milia hominum caesa, capta . . . et octo elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 614:1)
secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:2)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popilius legati, pro vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 75:2)
ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:2)
neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
elephantos igni e castris exactos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 86:2)
ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 247:1)
punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 299:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION