-
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
-
seditiosi pauculi meo iussu occiduntur " ?
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:3)
-
Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
-
Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est.
- (세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 66:1)
-
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
-
saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
- (세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:3)
-
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
- (세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
-
Quid hac adulatione profecit ?
- (세네카, 노여움에 대하여, Liber III 96:1)
-
Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
- (세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:1)
-
Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam nostra.
- (세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 17:2)
-
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
- (세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
-
eo ore cui se debet salus publica humilia in adulationem uerba summittes?
- (세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:12)
-
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
-
modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
-
Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:2)