라틴어 문장 검색

ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.
(아풀레이우스, 변명 48:5)
quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
(아풀레이우스, 변명 71:11)
neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:39)
"nec putes futile istud polentacium damnum leve;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:148)
"His dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:163)
"Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:16)
"nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:23)
"Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:12)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
"Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:8)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
quas tu restituere verbo potes levi.
(ARCHIPOETA, V68)
factus de materia levis elementi
(ARCHIPOETA, X3)

SEARCH

MENU NAVIGATION