라틴어 문장 검색

Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
Audientes autem cives quoniam auxilium regis praevenisset [0668A] et rex in brevi subsequeretur, aperientes portas egressi sunt ad resistendum inimicis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:4)
- Christianis praedae intentis, et ab hostibus pene praeventis, rex adfuit auxilio hostibus plurimum spoliatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 65:3)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
- Quod Christiani navale certamen inierunt contra Babylonios, in auxilium Sidoniis missos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 95:3)
Tunc quidam, Dochinus nomine, praeses Damasci ac princeps militiae Turcorum, triginta millia bysantiorum a primis et incolis civitatis requisivit, eo quod in auxilium eorum accersiti fuissent, et Baldewinus rex, audito eorum adventu, obsidionem distulisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:3)
Verum cives et primi civitatis nequaquam assequi se tantam posse pecuniam asserentes, omnem prorsus pactionem illis negaverunt, dicentes timore vitae tot millia byzantiorum illis se promisisse ut magis ad auxilium eorum animarentur, dum tanta illis pecunia offerretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:4)
Hoc audiens Tankradus, annuit omne auxilium comiti Willhelmo, diem constituens, quatenus ad Tortosam illi occurreret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:5)
et ideo multum super his injuriis ejus auxilio indigere, seipsum in ejus obsequio asserens velle manere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 18:4)
Bertrannum confratrem et conchristianum, filium comitis Reymundi, a nobis auxilium scitote quaesisse super injuriis, quas [0681A] sibi nunc infertis de terra et urbibus patris sui, quod sic nequaquam fiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 20:2)
quoniam dierum curriculis nulla a rege Babyloniae auxilia mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:2)
Quibus regis audito adventu, a diversis locis et praesidiis per centenos, sexagenos et quinquagenos plurimi tam Galli quam Armenii Christiani concurrentes, auxilio juncti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:5)
et sic caetera manus, quae altero in stagno ad quinque millia remanserat, nequaquam ultra aut remis aut aliquo auxilio transvehi potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:4)
Sed, Dei gratia opitulante, velociore velo et remis viam maturantes, una ad civitatem Caiphas evasit, civibus Christianis auxilium a terra in arcu et sagitta illi ferentibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:7)
aliae duae inter Caiphas et Acram pondere suae molis quassatae, aquarum profundo deficiente, civibus Christianis pariter illis ad auxilium festinantibus elapsae sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION