라틴어 문장 검색

alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV23)
Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam vulgo notum est, ut nec origo et causa celebritatis ignota sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:1)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
futuit ancillas Domumque et agros implet equitibus vernis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIV2)
Extremo est ancilla loco:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXIII2)
Vendidit ancillam, nunc redimit dominam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXI2)
Ingenti domino servulus unus erat, Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV3)
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam, Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII6)
Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Hallecem, sed quam protinus illa voret;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII2)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto, Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX3)
Ancillam tibi sors dedit lucernae, Totas quae vigil exigit tenebras.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XL Cicindela1)

SEARCH

MENU NAVIGATION