라틴어 문장 검색

Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 7:2)
Ex parte autem regis Galli mille et ducenti ceciderunt cum duce suo Iacobo Galleotto viro in rebus bellicis spectato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:9)
Universus excertus numerum viginti quinque millium peditum et mille sexcentorum equitum complevit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:3)
Quantum vero ad aggressiones per scalas, eae tam perperam a rebellibus cesserunt, ut non sine iactura hominum ducentorum a maenis pulsi essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:16)
9. Summa dotis (quae in regem translata erat per viam renunciationis) sunt ducenta millia ducatorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:1)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장42)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장11)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장4)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 2장2)
quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION