라틴어 문장 검색

Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 40:2)
artem scindes Theodori Balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit - anne serenum expectet spargatve luto iumenta recenti?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII84)
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII59)
Et dolet et queritur, sibi non contingere frigus, Propter sescentas Baccara gausapinas, Optat et obscuras luces ventosque nivesque, Odit et hibernos, si tepuere, dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX1)
Sescentos modo qui dabat, negavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI4)
Promittis sescenta tamen;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII2)
Sescenti cenant a te, Iustine, vocati Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXV1)
Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXV5)
si aliter dictum inveneris, usurpatum est, ut 'mella' 'hordea' 'aera'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4874)
ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8617)
funera propter sescentos lectulos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8741)
dabatur autem victori pro praemio aut pellis, aut vinum, esca, hordeum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7643)
grandia hordea usurpative metri causa dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 361)
nam 'tri- ticum', 'hordeum', 'vinum', 'mel' numeri tantum singularis sunt, unde plurali in prosa uti non possumus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 362)
serite hordea campis hordeum ostendit in campestribus locis serendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2102)

SEARCH

MENU NAVIGATION