라틴어 문장 검색

ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti consensu precantis, ut Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:4)
' tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:3)
Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 28:3)
Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 20:2)
Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:97)
"Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:10)
9 Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum "non inferiora secutum", comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 4:2)
Huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:30)
Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 15:3)
Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 16:3)
Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem premonentem Eneam Romanorum patrem sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:26)
nam illa duo luminaria producta sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera. 14.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:40)
Et hii sunt quos poeta Eneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad ethera deorumque filios vocat, quanquam figurate loquatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:2)
Haud longe a Bostonia, collis, nomine Bunker, situs est, quem colonorum manipulus, Junii die decimo sexto, cepit, eumque munire instituit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.33)

SEARCH

MENU NAVIGATION