라틴어 문장 검색

utrumque enim sexum tantum significabat, ut ecce hoc loco dicit 'armis muliebribus', cum Camillam innuptam fuisse manifestum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6873)
alias primi ad hunc curritis sexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7363)
trepidae licet trepidae, tamen oblitae sexus tela iaculabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8931)
latonaeque genus duplex ac si diceret, utrumque sexum prolis Latonae vel subolis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1981)
reparatio enim gregis in sexu utroque consistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 152)
et quod ait agnas, et a sexu et ab aetate laudavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 212)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"Ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:21)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius tacdescit impudicitiae suae quam pudescit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:19)
Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:5)
Una diligimus, una dileximus omnes fere quos aetas nostra in utroque sexu aemulandos tulit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 4:1)
Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 5:1)
Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION