라틴어 문장 검색

sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:6)
qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:5)
deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장2)
longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장3)
atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 3:1)
nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:5)
Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:2)
vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:6)
innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:3)
qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:6)
utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:7)
indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:7)
Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:7)
in tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur, id Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:4)
qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION