라틴어 문장 검색

Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:13)
videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 43)
milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque velocis et arcis Alpibus inpositas tremendis deiecit acer plus vice simplici;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 142)
feremus et te vel per Alpium iuga inhospitalem et Caucasum vel occidentis usque ad ultimum sinum forti sequemur pectore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 14)
"maius parabo, maius infundam tibi fastidienti poculum priusque caelum Sidet inferius mari tellure porrecta super quam non amore sic meo flagres uti bitumen atris ignibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 518)
seu rubra canicula findet infantis statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.26)
sunt et durae, id est a longinqua ductae, ut capitis nives et iuppiter hibernas cana nive Alpes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 236:1)
ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 203:5)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
Si mihi M. Cato exprimendus sit, inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 69:3)
Licet arma vacent cessentque doli, sidunt ipso pondere magna ceditque oneri Fortuna suo.
(세네카, 아가멤논 2:10)
haec onere sidit, illa convulsum latus submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
(세네카, 아가멤논 10:38)
Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci prae- sidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci !
(세네카, 행복론, Liber III 148:2)
parum est illi capere patriam, nisi verterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persolverit.
(세네카, 행복론, Liber V 92:4)
Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION