라틴어 문장 검색

te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
commendat Siculis furtim sua gaudia terris infidis Laribus natam commisit alendam, aethera deseruit Siculasque relegat in oras] ingenio confisa loci.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:65)
libratur in ictum fraxinus et nigros illuminat obvia currus missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo pacificas rubri torsisset fulminis alas confessus socerum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:120)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
sunt altera nobis sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis purius Elysiumque magis mirabere solem cultoresque pios;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:158)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
dixit et horrendo concussit sidera motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
Phlegra nobis infensior aether.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:119)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent, quid Fortuna parat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:63)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)
linque homines sortemque meam, pete sidera;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:188)

SEARCH

MENU NAVIGATION