라틴어 문장 검색

quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXII Quae res lenes, quaeve acres sint. 1:2)
Contra adstringunt panis ex siligine, vel ex simila;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:1)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
At adversus panum tum primum orientem, quod φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 23:1)
aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:10)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila et turis fuligine:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 2:3)
Nam linteolum duplex, madens vino et oleo, superinjiciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est (vid.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 3:3)
sic pascua parvus vindicat et necdum firmatis cornibus audax iam regit armentum vitulus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:233)
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:1)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:1)
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:1)
Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 1:1)
Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad machinam deligare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:2)
Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION