라틴어 문장 검색

Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:11)
Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:9)
Similiter ergo nemo nunc arguat, quia caput et principale quoddam caeterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum videri, si caetera commoriantur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:5)
Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:3)
Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:2)
Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:2)
Quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium, certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 2:1)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Rupta iam pace utriusque consensu, Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 11:1)
Quod et in Roma in re eadem similiter contigit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 3:4)
reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi et ceteris nacionum suorum fidelium possidens, simul etiam cum sua coniuge Angelberga nomine et multi eorum similiter.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1315)
Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1620)
Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:4)
similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 753 12:2)
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 761 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION