라틴어 문장 검색

per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fovent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conveniunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:3)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)
illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:18)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:4)
Ista enim inaequalitas ordinata revera filia coeli est, et generationis mater;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:2)
atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:5)
denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:6)
Debuerat autem notare similem efformationem in testis ovorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:14)
Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:2)
Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:8)
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장11)
et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장48)
Igitur in eo, quod plus quam unam suscipit sectionem, habet similitudinem pariter paris, sed a pariter inpari segregatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:5)
Obtinet autem, quae illi quoque recipiunt, quod quaedam partes eius respondent denominanturque secundum genus suum ad propriam quantitatem, ad similitudinem scilicet pariter paris numeri, aliae vero partes contrarium denominationem sumunt propriae quantitatis, ad pariter inparis scilicet formam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION