라틴어 문장 검색

ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 5 2:3)
misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 8 1:1)
quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 2:1)
nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 1:4)
'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 17 1:7)
Sin agis verecundius et me accusas 25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:1)
dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:8)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)
quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 5:1)
quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:2)
casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:3)
ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:3)
ac - quod in hoc oratore dominabitur - verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장4)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
i animi per- turbatione posse sapiens vacare IV, 8) s. X exeunte, ut P. Ehrle et Stroux iudicant, scripta satis sincere Ciceronis verba servavit proximeque ad KR accedit), porro Ambrosianum T. 56 sup M, qui in vetustiore parte s. XI exa- rata or.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말236)

SEARCH

MENU NAVIGATION