라틴어 문장 검색

Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas, neque inter naturales actiones, tamen saepe;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 48:1)
Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장1)
Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco petebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장1)
ceteras actiones promiscas et pares esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장6)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
ita si eum, qui armatus C. Caesari restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Ciceronem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 5:1)
quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장7)
simul eos qui coeptam, deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장2)
uerum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 15장 1:2)
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:4)
Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 9장 1:1)
in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus denario auferente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 2:1)
de quibus singillatim ab exordio referam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:2)
Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION