라틴어 문장 검색

ex ore quamlibet Patris sis ortus et verbo editus, tamen paterno in pectore Sophia callebas prius, quae prompta caelum condidit, caelum diemque et cetera;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias8)
sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.64)
Bono animo fac sis, Sostrata;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 52)
Illud sis vide Exemplum disciplinae.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 18)
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 268)
Tu si hic sis aliter sentias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 124)
Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 216)
Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2196)
fac sis nunc promissa appareant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 353)
hodie apud me sis volo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1143)
Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 294)
Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3276)
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoe natus es.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 414)
Non si ex capite sis meo Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 427)
Animo virili praesentique ut sis para:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7136)

SEARCH

MENU NAVIGATION