라틴어 문장 검색

praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:5)
Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:2)
si lingua arida est, si sitis uehemens;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:7)
bibere aquam calidam, dum sitim finiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:7)
Interest enim, fatigatio morbum, an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 52:2)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:2)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 9:5)
potio quam dilutissima, ut et sitim tollat, nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 36:4)
aut cui, febre non quiescente, exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:4)
secundum est, tantulam esse, ut neque cibum impediat, neque crebram sitim faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 6:4)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 7:2)
nulla sitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 8:9)
item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:4)
At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 24:1)
si immodica sitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION