라틴어 문장 검색

omnia quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 564:1)
postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsos ruina cumulant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 143:1)
omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 283:2)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 365)
his se Sobrietas et totus Sobrietatis abstinet exuviis miles damnataque castis scandala proculcat pedibus, nec fronte severos conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1120)
nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 43611)
nam male quidam legunt 'quam mihi cum dederit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intellegi, acceptum ab illo beneficium mea morte cumulabo et sic relinquam, ut amantes dicere consuerunt, ut praeceps aerii specula de montis in undas deferar;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4365)

SEARCH

MENU NAVIGATION