라틴어 문장 검색

his autem vacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:3)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)
Ponendis in mille modos perfecta capillis, Comere sed solas digna, Cypassi, deas, Et mihi iucundo non rustica cognita furto, Apta quidem dominae, sed magis apta mihi - Quis fuit inter nos sociati corporis index?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 81)
Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti, quae tibi cur tria sint tam sociata, canam, forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat (non faciet longas fabula nostra moras):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권154)
"dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello nec sinit ad patrios arma referre deos, cquid in officio torus est sociatis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권453)
"excipit hospitio iuvenem Pallantius heros, et tandem Caco debita poena venit, victor abit secumque boves, Erytheida praedam, abstrahit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권404)
Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti Non patitur vivi funera flere viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:7)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam, perque oculos perit ipse suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:1)
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 61:1)
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis "quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:3)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Interea Theseus sociati parte laboris functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 56:1)
Quod si felicior essem, nec mihi coniugium fata importuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia vellem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:24)
Carmine dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina nervis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION