라틴어 문장 검색

ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicensima eorum qui manumitterentur tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:1)
scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 96:1)
aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 123:2)
ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 295:1)
convivium eo die sodalium qui simul decurrerant uterque habuit, cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 67:1)
senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur eorumque, si quos manumisissent, eos Carteiam ad Oceanum deduci placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 30:1)
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 154)
6M (Pistoclervs) quae sodalem atque me exercitos habet Non.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 137)
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem prius convenire quam sodalem viderim Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 12)
salutem tibi ab sodali solidam nuntio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 214)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)
sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 216)
Di immortales, meum sodalem hic nominat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 316)
Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 335)
Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri]. haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 359)

SEARCH

MENU NAVIGATION