라틴어 문장 검색

Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:4)
Singuli namque tenentur amantes in amoris exercendo solatia cunctis inter se mutuis voluntatibus obedire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 17:4)
Qui tali accepta licentia recessit et diutius quam consueverat a prioris dominae cessavit solatiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:2)
Post mensem vero elapsum ad priorem dominam redit amator, dicens se nulla cum alia domina solatia praesumpsisse nec sumere voluisse, sed suae coamantis voluisse probare constantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:3)
VIII Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:1)
"Aut mulier munuscula intuitu amoris oblata recuset aut munere compenset amoris aut meretricum sustineat patienter coetibus aggregari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:6)
Et econtra, mulier sive sit iuvencula sive in aetate adulta magis amplexus appetit et solatia iuniorum quam provectorum virorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:7)
Amans coamantis solatiis satiari non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 26:4)
Taliter igitur praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:5)
Nam Cicerone testante non ignis neque aquae usus videtur in tantum hominibus necessarius quantum amicorum solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:6)
' Praeterea cum uxore sine crimine libidinem superamus et incentiva luxuriae absque animae macula removemus, prolemque legitimam ex uxore cognoscimus, quae nobis viventibus et morientibus digna solatia praestat, et in ea Deus ex nobis sibi poterit agnoscere fructum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:10)
Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:11)
Quum igitur hominibus magnum sit corporis potentia donum atque praecipuum, non recte agis, si talia tibi assumere quaeris per quae hoc praecipuum munus in te valeat quacunque ratione deficere vel quomodolibet attenuari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:12)
Mulier [quoque] namque quaerit in amore ditari, non autem coamanti placita solatia exhibere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:4)
Mundi namque partes plurimas circuivi ac diligenti examinatione disquirens aliquem reperire non potui, qui mulierem aliquam se asserat invenisse, quae sponte non oblata instanti postulatione non exigat, et si oblata vel exacta plenaria munera non agnoscat, quae ab amore non retardet incepto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION