라틴어 문장 검색

"nee tibi ministerium deerit istorum."
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:9)
Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:3)
Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:4)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:4)
immissis itaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:9)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur;
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:1)
"Quod si sedulis obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numeri nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tum spatia vitam quoque tibi prorogare mihi tantum licere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:21)
huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:3)
"Quo tamen tutior sis atque munitior, da nomen sanctae huic militiae, cuius non olim sacramento etiam rogabaris, teque iam nunc obsequio religionis nostrae dedica et ministerii iugum subi voluntarium:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:11)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:1)
ac dum, velis candentibus reductis in diversum, deae venerabilem conspectum apprecamur, et per dispositas aras circumiens sacerdos, rem divinam procurans supplicamentis sollemnibus, de penetrali fontem petitum spondeo libat, rebus iam rite consummatis inchoatae lucis salutationibus religiosi primam nuntiantes horam perstrepunt.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:5)
Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata;
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION