라틴어 문장 검색

quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:4)
Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:5)
Primus aratra manu sollerti fecit Osiris Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 712)
allicere donis iuvenes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:3)
criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura, non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 118:1)
sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:2)
id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominavi castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 252:1)
callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 304:1)
eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio exsolvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 256:1)
haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 273:1)
omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 3:2)
ita alliciam virum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 34)
Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 387)
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2147)
Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum perfecissent et sollertia ingenia exercendo per consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui fuerunt in his studiosiores, fabros esse se profiterentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION