라틴어 문장 검색

addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:2)
qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:2)
Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 6:1)
Armenta prae se agentes, cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 19:1)
Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:1)
Et quoniam exploratione sollicita cognitum est cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur, occursum est huic conatui competenter, ad retinendas opportunitates angustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 2:1)
attamen ipsi confiniales de hac causa solliciti, cumque hoc cernerent, castello sunt ingressi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:4)
His omnibus ita peractis in conspectu gentium revelavit Dominus iusticiam suam, et mercenarius abiit et recessit, verus autem pastor supra gregem suum sollicite vigilavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:5)
Non est sollicito dulcis in ore fauus.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:19)
Sollicitus prede currit leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:1)
namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit.
(아풀레이우스, 변명 3:2)
ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant.
(아풀레이우스, 변명 69:5)
facit omnia circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide;
(아풀레이우스, 변명 70:9)
haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
(아풀레이우스, 변명 97:13)
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?
(아풀레이우스, 변명 98:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION