라틴어 문장 검색

Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
In Latinis versibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae, et pro hoc quod ille dixerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:1)
Post haec Carminii verba longum fiat, si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:1)
Probatumne vobis est Virgilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae vocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 14:2)
Accipe et alterum locum Maronis illi unde traxerat conparandum, ut eundem colorem ac paene similem sonum loci utriusque repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:1)
Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:2)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)
Ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:2)
It tantus ad aethera clamor, Quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae Rupibus incubuit, curvato robore pressae Fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:61)
Remorumque sonus premitur clamore:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:14)
At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen, Tunc campi tremuere sono:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:30)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)
seu moesto classica paullum Intermissa sono, claususque et frigidus ensis Expulerat belli furias:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:5)
Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:31)
Aequora senserunt motus, aliterque secante Iam pelagus rostro, nec idem spectante carina, Mutavere sonum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION