라틴어 문장 검색

Hanc tamen in nullos tenui male languidus usus, Sed iacui pigro crimen onusque toro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 72)
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
nec secura quies illos similisque sopori detinet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:456)
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 11)
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, deserit an partis languida cura suas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 42)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1018)
nox erat, et vino somnum faciente iacebant corpora diversis victa sopore locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권239)
illa tamen multi plena soporis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권242)
roscida per tenebras Faunus ad antra venit, utque videt comites somno vinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권216)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION