라틴어 문장 검색

Virgilius tantam deam, quod cuivis de honestis feminae deforme est, velut specie victam Paride iudicante doluisse et propter Catamiti pellicatum totam gentem eius vexasse commemorat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 11:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule lavi et super litus sole siccavi, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium visebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:1)
et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:5)
Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur, quod, si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 20:1)
Hunc ego, fluminea deformis truncus arena Qui iacet, agnosco:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:34)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
rerum discrimina miscet Deformis coeli facies iunctaeque tenebrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:62)
Tunc puppe propinqua Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, Deformem pallore ducem, vultusque prementem Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:29)
Deformis, adhuc vivente marito, Summus et augeri vetitus dolor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:44)
) arma satelles Regia gestabat posito deformia pilo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:38)
At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
deformius, Afer, Omnino nihil est ardalione sene.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII5)
Vis futui gratis, cum sis deformis anusque.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXV1)
Emendare cupis vitium deforme?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION