라틴어 문장 검색

excellentem magnum, sicut in exercitu magnus est Turnus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2501)
nihil enim excellentius est ingenio, quippe quo reguntur universa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 613)
et 'purpureo' nunc specioso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 382)
in eodem monte Hesperus coli dicitur, qui Hymenaeum, speciosum puerum, amasse dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 304)
aurea vel speciosa, vel matura et aurei coloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 522)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:3)
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt - Suadaeque medulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:1)
itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:2)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis et splendore vocis et dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:1)
Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:3)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)
[Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION