라틴어 문장 검색

Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장2)
Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장8)
Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu uelut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장9)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장1)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 4:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 14:4)
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit.
(세네카, 행복론, Liber III 108:1)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:1)
Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de mori- bus suis !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 208:3)
et aduentare tyrannidi tempus ultimum uidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.31)
'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae, me similem vestris moribus esse putas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b7)

SEARCH

MENU NAVIGATION