라틴어 문장 검색

Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
nihil excerpere, nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:5)
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:3)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
et militum phalerae torquesque splendebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장5)
tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:5)
ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 5:2)
Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:3)
armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat, ac pleraque inania, sicut fremitus hominum,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 3:1)
nec Peleus fretus soceris et coniuge diva defuit, ac prora splendet tua cuspis ab alta,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 431:1)
nec primus radios, miles Romane, corusci fulminis et rutilas scutis diffuderis alas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 61:1)
hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles, quos radii, quos frena secant, trahiturque trahitque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 433:1)
Absyrtus clipei radiis curruque coruscus Solis avi, cuius vibrantem comminus hastam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 543:1)
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6414)

SEARCH

MENU NAVIGATION