라틴어 문장 검색

si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae;
(아풀레이우스, 변명 9:7)
num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(아풀레이우스, 변명 9:10)
Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.
(아풀레이우스, 변명 10:1)
et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter.
(아풀레이우스, 변명 12:4)
Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare?
(아풀레이우스, 변명 13:1)
Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum.
(아풀레이우스, 변명 17:1)
Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere?
(아풀레이우스, 변명 24:1)
Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit.
(아풀레이우스, 변명 24:8)
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant - uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:
(아풀레이우스, 변명 24:12)
et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.
(아풀레이우스, 변명 24:23)
quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere.
(아풀레이우스, 변명 25:15)
cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens?
(아풀레이우스, 변명 32:3)
hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset?
(아풀레이우스, 변명 39:4)
atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere.
(아풀레이우스, 변명 39:8)
hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari?
(아풀레이우스, 변명 44:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION