라틴어 문장 검색

iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)
neve sit errandum lato spatiantibus arvo, conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:4)
anne quod agnae est, siqua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:32)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:3)
Venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:6)
et modo, si posset reserato pectore diras egerere inde dapes inmersaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:9)
Vidi contermina ripae cum gregibus stabula alta trahi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 56:5)
et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:9)
Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:1)
Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas maternos luctus, hostilia busta piasti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:14)
nec procul a stabulis audet discedere, siqua excussa est avidi dentibus agna lupi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 143)
non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1113)
Matri proxima busta tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1044)

SEARCH

MENU NAVIGATION