라틴어 문장 검색

Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
Quin age et ipsa manu felices erue silvas, fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, ure sata et validam in vites molire bipennem, tanta meae si te ceperunt taedia laudis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:8)
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius numerumque recenset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:12)
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni trahuntque siccas machinae carinas ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 41)
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, quod numero plures, virtute et honore minores, indocti stolidique et depugnare parati, si discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 166)
illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:1)
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:7)
Iam sua pastores stabulis armenta locarunt, Iam dare sopitis nox pigra silentia terris Incipit, idem Varus inquit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 13:1)
In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 16:4)
. hospitum dirus stabulis cruorem praebuit saevis tinxitque crudos ultimus rictus sanguis aurigae, vidit Hippolyto ferox pectore e medio rapi spolium, et sagittis nube percussa Stymphalis alto decidit caelo;
(세네카, 아가멤논 15:11)
Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po- testas ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:2)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 20:2)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION