라틴어 문장 검색

Ne igitur orae maritimae spatia alluentia Persidos extremitates per minutias demonstrantes, a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias, novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum, quattuordecim milium stadiorum numero definitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 74:1)
Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram et angustias amendarer, vel post principatum susceptum, animum tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 16:1)
Ubi vero exigua dormiendi quiete, recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus, explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec seria ad artes confugiens doctrinarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 5:1)
civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 11:2)
Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis, cum ad castellum Sumere nomine, citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 4:1)
Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 3:1)
Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tune iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis, intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 5:1)
Quia igitur Iulius comes, per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si comperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis, seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis, accitus Constantinopolim, strictius tenebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 5:1)
Qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium, sibi oppositum, repente vidit cum copiis, antehac cellae castrensis apparitorem, id est ventris ministrum et gutturis, cui ut amico Procopius auxilia ductanda commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 4:1)
Cuius in summitate occidentali montibus praeruptis Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 5:2)
cui proxima Arethusa cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 8:2)
Inter haec tam praecipua, Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis , paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 8:1)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 21:1)
Inducti itaque Patricius et Hilarius, ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, illato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias, aperiunt negotii fidem, ab ipsis exordiis replicatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION