라틴어 문장 검색

Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:1)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde ut sceleste factorum ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 13:1)
territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat, venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus, ratusque itinerario motu imminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mobsucrenas, Ciliciae ultimam pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus, illabente morbi gravitate detentus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 2:2)
Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 7:1)
Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:1)
Ibi et aquae sunt, et candidae aves nascuntur, similes, super quarum origine et Hellespontiacis proeliis tempore disseremus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 35:4)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Quo comperto omnes evolant ex hibernis, transmissique (ut textus docebat scriptorum), dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 3:1)
Luce vero secuta, profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique convenis, cum armigera gradiens manu, in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium, genibus supplices nixi, oblata ex auro corona, tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter, ut ad furta bellorum appositi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 8:1)
In hac Adiabena, Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis, Samiramidis mariti, declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum, incitato Marte prostravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 22:1)
Edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus (ut scriptores antiqui docent, nosque vidimus), ineuntes proelia viri summates vehi exsultantes solent, quos Nesaeos appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 30:1)
Feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:1)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION