라틴어 문장 검색

huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
omne animi vitium tanto conspectus in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur, quo mihi te solitum falsas signare tabellas in templis quae fecit avus statuamque parentis ante triumphalem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII55)
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII103)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
"ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII42)
"ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII47)
Nam et aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio permixtis plurimis statuis atque simulacris aeris auri argentique venae in commune fluxerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 7:1)
inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 7:2)
diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:3)
intereunt partim statuarum et nominis ergo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:9)
Et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:5)
Cicero Verri, cum nudum quendam dicit ab eo statuae inpositum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 13:3)
Reges per regem statuasque sepulchraque quaerunt;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 17:4)
statua grandi capite erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION