라틴어 문장 검색

quod in uva quoque oculi fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 5:6)
Quidam enim per acum duobus linis ad imam immissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico, et in uva positum est, ut, quidquid super vinculum est, emoriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:1)
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:69)
quid fertile terris, quid plenum sterili possit sub consule nasci?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:302)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
quis sterilem non credat humum?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus9)
te messibus aestas induat autumnusque madentibus ambiat uvis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:135)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
namque modo adversis invadi viscera telis, nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes, nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:27)
autumni maturet germina Virgo, lenior et gravidis adlatret Sirius uvis."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:239)
steriles iuvat ire per aestus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:141)
Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 2:1)
Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:1)
sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda - nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert - igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 3:4)
Uvas itemque olivas conditu legere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION