라틴어 문장 검색

Qua re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:5)
Itaque rursus - nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant - mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 3:1)
Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:16)
Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:21)
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Creta religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:4)
Post fratris obitum stipendia mereri, admodum juvenis, vigesimum agens annum, militiaeque munera sustinere incepit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.17)
stipendium quoque ei a Congressu quam amplissimum decretum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.9)
Quoad stipendium, Domine Praeses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nulla pecuniae aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione mea, lucrifacere prorsus a me alienum esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.17)
In exercitu Britannico, quem fortissimus Wolfius ducebat, stipendium primm mereri coepit, annoque millesimo septingentesimo quinquagesimo sexto ab Christo nato, secundo Marte, ubi nunc supremum obiit diem, in Gallos pugnaverat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.73)
Dum in exercitu Americano stipendium merebat, nemo plus illo coloniis profuit, aut pro libertate fortius dimi cavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.77)
Compertum habeo, libertatem nostram periclitatum iri, ne dicam, perditum iri, nisi ejus defensio copiis, quibus stipendium perpetuum solvitur, mandata fuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.25)
" Quatuordecim diebus, postquam literae istae Washingtonii ad Senatum scriptae erant, octoginta legiones, quae per bellum totum stipendia mererentur, conscribi et in unum cogi, a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.26)
- Milites Americani, stipendia emeriti, perplures domum redeunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.5)
Parvum agmen, quod recedere inceperat, stipendia fere emeritum, in dies imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.72)
utque diutius stipendia mereri pergant, haud ullis precibus aut minis induci quivere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.74)

SEARCH

MENU NAVIGATION