라틴어 문장 검색

Intumuit numero stolidarum turba sororum, perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:5)
Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:13)
Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine viribus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 23:3)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
Neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:11)
Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:1)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant vecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:3)
Risit et o vatum stolidissime, falleris, inquit, altera iam rapuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:2)
saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:2)
Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite nec volucrem viscata fallite virga, nec formidatis cervos includite pennis, nec celate cibis uncos fallacibus hamos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:7)
tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, afflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere iacentem, dure, nec exequias prosequerere meas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 84)
nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, quem leto fallax hospita paene dedit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1185)
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1018)
Fallax lux?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION