라틴어 문장 검색

sicut apud nos quoque contrarium est inmane, ut inmanis belua vel inmane facinus et hoc genus cetera pro non bono.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 13:3)
Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 12:1)
Unus homo et vestris, o cives, undique septus Aggeribus, tantas strages inpune per urbem Ediderit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:2)
Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 32:1)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:1)
nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:79)
sed illos Magna premit strages:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:91)
Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:98)
Strage virum cumulata ratis, multoque cruore Plena, per oblicum crebros latus accipit ictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:63)
Iam strage cruenta Conspicitur cumulata ratis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:95)
ceciditque in strage suorum, Impiger ad letum, et fortis virtute coacta.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:50)
Talis in Euboico vates Cumana recessu, Indignata suum multis servire furorem Gentibus, ex tanta fatorum strage superba Excerpsit Romana manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:52)
tum Calabro portu te crede potitum, Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti Altera terra dari Quid tanta strage paretur, Ignoras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:87)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION