라틴어 문장 검색

is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus, an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장2)
fortis et strenuos etiam contra fortunam insistere spei, timidos et ignavos ad desperationem formidine properare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장11)
labantibus Vitellii rebus Vespasianum secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non spernendus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장5)
ac forte Priscus Helvidius praetor designatus contra studium eius censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장6)
Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장1)
forte Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장2)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
[forte victi] haud perinde rebus prosperis ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장3)
milites mixti per tenebras, ut fors tulerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장6)
is mox adultus, inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris manis, neve se ut parricidam aversarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장9)
Namque circumiectas civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- cus, in verba eius adegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장1)
praeerat classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in perfidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장2)
et Apinius Tiro praetura functus ac tum forte Minturnis agens ducem se defectoribus obtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장3)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
quod in pace fors seu natura, tunc fatum et ira dei vocabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION