라틴어 문장 검색

nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:2)
Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:2)
pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et si quid eius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:4)
mire opifex numeris veterum primordia vocum atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto egregius lusisse senex.
(페르시우스, 풍자, satire 63)
Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:6)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Consonuere cornicines funebri strepitu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:9)
Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:25)
Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:19)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:8)
Ecce tacent voces hominum strepitusque viarum et volucrum cantus fidaque turba canum;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:5)
Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 7:1)
aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
Per silentium noctis sonus ferri, et si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION