라틴어 문장 검색

quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:6)
quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et in- ventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredi- bili quadam cum copia turn etiam suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:3)
saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:1)
ut, si iam possent in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta sit eius tenuitas, ut fugiat aciem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:3)
nondum gustaverat, inquit, vitae suavitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:9)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:1)
Octavii praecidi caput iussit, P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:7)
quamquam, si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate praestanti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:3)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.8)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultuque suavitas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Id tu cum incredibili quadam suavitate sermonum, tum vel praecipue stilo assequeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION