라틴어 문장 검색

Etiam in ipso regni Edwardi curriculo miseram subierat fortunae aleam et felicitatis suae eclipsim ex fuga regis et coronae suae amissione temporaria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:3)
Quae omnia eo spectabant ut Henricum ab omni suspicione abducerent de bello Britannico, nisi quatenus ad restinguendam flammam, quam in regnum proprium alias grassaturam merito formidaret, conduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:33)
Se utcunque sibi constare, regique fideliter promittere se semper in regis potestate futurum ut eas leges subiret in negotio pacis quas rex Angliae praescriberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:5)
Etenim opinione fere generali virorum maximi circa res bellicas iudicii (etsi pauci quidam aliter senserint, quum revera casuum distinctionem haec quaestio subire possit) robur praecipuum exercitus alicuius in peditatu maxime consistit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:20)
Quod utrum rex ideo permisisset ut propriae munificentiae parceret, an ut invidiam negotii apud populum ingrati communicaret, diversam interpretationem subiit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:14)
Cleri autem examinationem quidem subierant sed in iudicium publicum adducti non fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:8)
subiit enim regem ea cogitatio, ab eodem qui ipsum extulisset periculum sibi imminere ne rursus deiiceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:13)
Unde huc illuc errare et tenues conditiones subire compulsus sum ad vitam sustentandam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:16)
Regem sibi obstrinxerat consiliorum occultatione et diligentia, sed praecipue quod regi in fortuna sua minore fidum se praebuit, et simul quod (affectu suo secreto) invetera malitia non vacabat adversus familiam Eboracensem, sub qua calamitates nonnullas subierat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:4)
Laurentius etiam Ailmerus eques auratus, qui similiter maior Londinensis fuerat, et ambo eius vicecomites mulctam mille librarum subierunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:27)
Quin longe validiores sunt ad subeundum assensum anticipationes, quam interpretationes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:1)
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
negotium densi et rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:4)
et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:4)
Verum ad hujus inductionis, sive demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION