라틴어 문장 검색

Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:5)
Praeruptus locus erat utraque ex parte derectus ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent.
(카이사르, 내란기, 1권 45:5)
Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent.
(카이사르, 내란기, 1권 45:10)
Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
(카이사르, 내란기, 1권 45:11)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militaris peritos.
(카이사르, 내란기, 1권 85:14)
Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit;
(카이사르, 내란기, 2권 40:1)
Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:10)
Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur;
(카이사르, 내란기, 2권 41:11)
Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
(카이사르, 내란기, 3권 13:3)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
(카이사르, 내란기, 3권 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION