라틴어 문장 검색

sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장4)
qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장5)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 5:2)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
subiit sustinuitque molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 3:2)
Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:1)
inventa Britannia et subacta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 3:2)
sed ubi subacto orbe et aemulis urbibus regibusve excisis securas opes concupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certamina exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장3)
quippe Aquileiae sisti bellum expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissimarum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장10)
Tutor Trevirorum copias, recenti Vangionum, Caeracatium, Tribocorum dilectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe aut metu subactis legionariis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장8)
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장2)
Iudaeos C. Sosius subegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장6)
Olynthios et Byzantios bello subegit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION