라틴어 문장 검색

atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:5)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 21:1)
Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 23:3)
Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 6:3)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 2:5)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 4:5)
uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:2)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:3)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Clauum subinde radere commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:6)
- Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:7)
Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:1)
Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:6)
Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum inflammationem proposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION